# Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 64

Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum, 64. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/64

At enim dixit Hieremias: farta est mihi ut aqua mendax non habens fidem. non de hac aqua dixit quam putas; lege diligenter. ipsam enim mendacium hominum multitudinem dixit aquam mendacem more prophetico, sicut figurate loqui solent, sicut in Apocalypsi populos aquarum nomine nouimus appellatos. nam sic ait Hieremias: ut quid qui contristant me praeualent? plaga mea ualida est: unde sanabor? facta est mihi ut aqua mendax non habens fidem. plagam suam dixit sibi factam ut aquam mendacem, eandem uero plagam suam eos appellauit qui se contristabant. quod enim ait: qui contristant me, hoc dixit postea: plaga mea, et quod supra dixit: praeualent, hoc postea dixit: ualida est.

---

Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa020/stoa0040.stoa020.opp-lat1.xml.
