Latin
65
Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 65
Unproofread scanNot analysed yet
Sic et illic facitis ubi scriptum est: ab aqua aliena abstine te et de fonte alieno ne biberis. putatis enim de baptismo dictum qui est apud haereticos, ut ideo sit aqua aliena, quia haeretici regnum dei non possidebunt. quasi non ita sit et apud ebriosos et apud inuidos et ceteros huiusmodi, de quibus pariter dictum est: regnum dei non possidebunt; et tamen in omnibus talibus, si secundum euangelium baptizati sunt, Christi est baptismus, non ipsorum. unde aqua illa non est aliena, cum ipsi alieni sint quibus dicturus est: non noui uos. cur non ergo potius intellegam aquam alienam et fontem alienum doctrinam esse maligni spiritus, qua decipiuntur et seducuntur alienati a deo per ignorantiam, quae est in illis propter caecitatem cordis eorum, hoc expressius commendante apostolo: spiritus autem manifeste dicit quia in nouissimis temporibus recedent quidam a fide, attendentes spiritibus seductoribus, doctrinis daemoniorum? haec est aqua aliena et fons alienus. si enim aqua in bono intellegitur et spiritus sanctus, cur non aqua in malo intellegatur et spiritus malignus? non enim semper, ubi aquam nominat scriptura, hoc uisibile baptismi sacramentum uult intellegi, sed aliquando ipsum, aliquando aliud. iam enim hoc uisibili baptismo etiam alios discipuli domini baptizauerant, antequam ueniret in eos secundum eius promissionem spiritus sanctus, de quo tamen idem Iesus dicit: si quis sitit, ueniat et bibat. qui credit in me, sicut dicit scriptura, flumina aquae uiuae fluent de uentre eius. et sequitur euangelista et exponit unde sit dictum: hoc autem, inquit, dicebat de spiritu quem accepturi erant hi qui in eum erant credituri; spiritus enim nondum erat datus, quia Iesus nondum fuerat clarificatus. ecce aquam dicit spiritum qui nondum erat datus, cum iam aqua illa baptismi multis fuisset data.