# Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 67

Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum, 67. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/67

Quod ergo aperte audimus: nolite omni spiritui credere, sed probate spiritum qui ex deo est, hoc figurate audimus: ab aqua aliena abstine te et de fonte alieno ne biberis. et quod aperte audimus: caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis, hoc figurate audimus: fons aquae tuae sit tibi proprius et nemo alienus communicet tibi. multa enim munera dei possunt habere et alieni, non solum ista communia cum lapidibus et arboribus, sicuti est esse et uigere, nec solum communia cum pecoribus, sicuti spirare sentire, sed etiam maiora iam hominum propria, sicuti est ratio, locutio, artes utiles innumerabiles et alia multa. ipsa etiam quae domui dei data sunt nonnulla ex eis habent alieni, id est non possessuri regnum dei, quibus in fine dicetur: non noui uos, etiam cum dixerint: in nomine tuo prophetauimus et uirtutes multas fecimus, quia etsi habeam, inquit, prophetiam et sciam omnia sacramenta et omnem scientiam. et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum. hoc est ergo donum spiritus sancti proprium sanctorum, unde nemo communicat alienus. hoc deest omnibus malignis et gehennae filiis, etiamsi Christi baptismo baptizentur, sicut Simon fuerat baptizatus. hoc deest etiam haereticis; hoc accipiunt, cum correcti ueniunt et unitatis uinculum sinceriter amplectuntur. quod si non acciperent, etiam habentes baptismum Christi non erant possessuri regnum Christi, quia non introierant ad fontem illum proprium aquarum discurrentium in plateis sanctorum et foras non excurrentium, quo fonte caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis. desinite itaque illa testimonia commemorare, quae aut non intellegitis aut pro nobis contra uos esse intellegitis. quodsi ambigue posita et pro nobis et pro uobis possent interpretari, nihil utique adiuuarent causam uestram, quia et nos, si talibus uti uellemus, innumerabilibus uteremur, quae causam nostram nihil similiter adiuuarent. sed plane talia malam causam uel moras faciendo sustentant.

---

Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa020/stoa0040.stoa020.opp-lat1.xml.
