Latin
68
Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 68
Unproofread scanNot analysed yet
Ecce, inquiunt, de corpore domini aqua profluxit . et quid te hoc adiuuat o haeretice? multum, inquit. baptisma enim significat non esse nisi in corpore domini, id est in ecclesia. melius diceres: (de corpore domini, hoc est de ecclesia', etiamsi iam constet, quod adhuc forte diligentius requirendum est, aqua illa baptismum esse significatum. nam et nos baptismum quem habetis de corpore domini esse dicimus, hoc est de ecclesia, quamuis in ea ipsi non sitis, sicut omnes qui non aedificant super petram, sed super harenam. quare tamen non attendis aquam illam, qua baptismum significatum dicis, non tantum in corpore domini fuisse, sed etiam de corpore eius foras exisse, et hoc per uulnus persecutoris? neque enim et haeretici et omnes mali secum foras sacramenta traxissent, si unitatis integritatem in corpore domini custodissent. sed etiam hoc uidetis quam profundum sit et quanta mysterii altitudine occultum.