# Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 69

Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum, 69. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/69

Iam sufficiat; desinite talibus agere. omnia, quae huiusmodi protuleritis, aut pro nobis sunt aut, ut multum causae nostrae minuam, incertum est pro quibus sint; sed libenter in opertis immoramini, ne fateri aperta cogamini. ecce ecclesia rogo: quid patimini? ecce ecclesia tot manifestissimis sanctarum scripturarum testimoniis commendata et expressa, praedicta et demonstrata: sicut audiuimus, ita et uidimus. quid tergiuersaris quomodo suscipiaris? cur detrectas sic suscipi, quomodo illa suscipit, cui testimonium perhibet qui mentiri non potuit? doce scripturas canonicas aperte dixisse baptizandum esse in catholica ecclesia, qui apud haereticos in nomine patris et filii et spiritus sancti fuerit baptizatus. quodsi hoc docere non potes, illud doce, huic communioni tuae, id est parti Donati, ubi hoc didicisti, apertum aliquod et manifestum testimonium a scripturis canonicis perhiberi, et fatebor ad te esse transeundum nec aliter esse suscipiendos haereticos quam sicut suscipit ecclesia in qua es, quia tali testimonio declarata est. quid aestuas, quid perturbaris? non inuenis in scripturis canonicis, quod a te iustissime exigimus. nam quod dicere soletis: ubi pascis, ubi cubas in meridie, uides quale sit et quam pro te non sit. noli ergo talia quaerere, quia, etsi in partibus aquilonis esset pars Donati, quae contrariae sunt partibus meridianis, diceret de se esse dictum: montes Sion, latera aquilonis, ciuitas regis magni. nam utique ciuitas regis magni non est nisi ecclesia, et hoc potius indubitanter sonat ecclesiam quam illud: ubi pascis, ubi cubas in meridie. sed fortasse illo testimonio Marcion haereticus uteretur, qui dicitur Ponticus fuisse, quae partes ad aquilonem sunt. rursus si in occidente esset pars Donati. diceret de se esse dictum: iter facite ei qui ascendit super occasum; dominus nomen est illi. fortassis enim sublimius esse diceret: ascendit super occasum quam: cubat in meridie. haec mystica sunt, operta sunt, figurata sunt; aliquid manifestum, quod interprete non egeat, a uobis flagitamus.

---

Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa020/stoa0040.stoa020.opp-lat1.xml.
