Latin
73
Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 73
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque et in aliis gentibus saepe nonnulla membra ecclesiae praeualentibus haeresum et schismatum seditionibus pressa atque obumbrata sunt et tamen, quia inerant, paulo post nullo dubitante claruerunt, et in ipsa Africa post illud Secundi Tigisitani apud Carthaginem seditiosum turbulentumque concilium, ubi et a femina nobili Lucilla operata corruptio postea iudicialibus gestis commemorata est, cum inde litterae paene per totam Africam, qua ecclesiae Christi iam germinauerant, missae fuissent, creditum est litteris concilii —neque enim aliter oportebat —et quasi uisa sunt per aliquam partem agri frumenta dominica defecisse; nullo modo autem defecerant, quae uere frumenta erant praedestinata atque seminata et alta radice feraciter germinantia. salua enim conscientia litteris concilii crediderant; neque enim ab hominibus de aliis hominibus aliquid incredibile dicebatur aut eis contra euangelium credebatur. sed posteaquam illi furiosa pertinacia usque ad dissensionem sacrilegam contra totum orbem christianum contentionem obstinatissimam perduxerunt atque innotuit bonis fidelibus, quos a Caeciliano alienauerat falsa criminatio, uiderunt se, si in illa communione persisterent, non iam de quodam homine uel de quibusdam hominibus, sed de ecclesia toto terrarum orbe diffusa prauum habere iudicium, et maluerunt Christi euangelio quam collegarum concilio credere. itaque illis relictis mox ad catholicam pacem multi et episcopi et clerici et populi redierunt, quod et antequam facerent in tritico deputabantur. tunc enim non faciebant, cum aduersus homines male sibi a collegis insinuatos, non aduersus ecclesiam dei, quae in cunctis gentibus crescit, illa eorum contradictio nitebatur. itaque et in Africa triticum, quod filius hominis seminauerat, triticum mansit et ex illo usque adhuc creuit et crescit et deinceps usque ad messem fructificabit et crescet sicut in omni mundo.