# Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum 75

Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum, 75. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/75
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistula-ad-catholicos-de-secta-donatistarum/75

Uos autem, innitentes tot euidentissimis testimoniis legis prophetarum psalmorum, ipsius domini et apostolorum de sancta ecclesia toto terrarum orbe diffusa, exigite ab istis, ut ostendant ex Africa, quod attinet ad partem Donati, aliqua manifesta de canonicis libris testimonia. neque enim, sicut iam dixi, ullo modo fieri posset, ut ecclesia, sicut dicunt et quod absit, tam cito ex tot gentibus peritura tot testimoniis tam sublimiter et tam indubitanter praedicaretur et de ista, quam uolunt suam, quae usque in finem sicut contendunt permansura fuerat, taceretur. mementote enim quid illi diuiti dictum sit, cum apud inferos torqueretur et ad fratres suos aliquem ex mortuis mitti uellet: habent illic, inquit, Moysen et prophetas. et cum ille diceret non eos credituros, nisi ad eos isset aliquis mortuorum: si Moysen, inquit, et prophetas non audiunt, nec si quis ex mortuis resurrexerit credent. dixit Moyses, quod in semine Abrahae benedicentur omnes gentes; dixerunt prophetae: tu uocaberis uoluntas mea et terra tua orbis terrarum, et: commemorabuntur et conuertentur ad dominum uniuersi fines terrae. his et talibus tam manifestis praenuntiationibus ecclesiam demonstrantibus isti credere noluerunt surrexit dominus a mortuis, dixit in nomine suo praedicari paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes . gentes, incipientibus ab Hierusalem. illi, qui Moysi et prophetis non crediderant, nec domino resurgenti a mortuis crediderunt; quid restat, nisi ut diuitis illius tormenta sortiantur? quae uos fugientes, dum adhuc tempus est, antequam de hac uita emigretur, diuinis eloquiis constanter inhaerete, ut nec in uita conturbemini et post hanc uitam quod semini Abrahae promissum est accipere mereamini.

---

Augustine, Epistula ad Catholicos de Secta Donatistarum, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa020/stoa0040.stoa020.opp-lat1.xml.
