Latin
Letter 1
Augustine, Epistulae 1.1
Unproofread scanNot analysed yet
Academicos ego ne inter iocandum quidem umquam lacessere auderem —quando enim me tantorum uirorum non moueret auctoritas? —,nisi eos putarem longe in aliam, quam uulgo creditum est, fuisse sententiam, quare potius eos imitatus sum, quantum ualui, quam expugnaui, quod omnino non ualeo. uidetur enim mihi satis congruisse temporibus, ut, si quid sincerum de fonte Platonico flueret, inter umbrosa et spinosa dumeta potius in possessionem paucissimorum hominum duceretur, quam per aperta manans inruentibus passim pecoribus nullo modo posset liquidum purumque seruari. quid enim conuenientius pecori est quam putari animam corpus esse? contra huius modi homines opinor ego illam utiliter excogitatam occultandi ueri artem atque rationem. hoc autem saeculo cum iam nullos uideamus philosophos nisi. forte amiculo corporis, quos quidem haud censuerim dignos tam uenerabili nomine, reducendi mihi uidentur homines, si quos Academicorum per uerborum ingenium a rerum comprehensione terruit sententia, in spem reperiendae ueritatis, ne id, quod eradicandis altissimis erroribus pro tempore accommodatum fuit, iam incipiat inserendae scientiae impedimento esse.