Latin
Letter 1
Augustine, Epistulae 1.3
Unproofread scanNot analysed yet
Quam ob rem cum gratissimum habeam fidele iudicium tuum de libellis meis tantumque in te momenti ponam, ut nec error in tua prudentia nec in amicitia simulatio cadere possit, illud magis peto diligentius consideres mihique rescribas, utrum adprobes, quod in extremo tertii libri suspiciosius fortasse quam certius, utilius tamen, ut arbitror, quam incredibilius putaui credendum. equidem, quoquo modo se habent illae litterae, non tam me delectat, ut scribis, quod Academicos uicerim —scribis enim hoc amantius forte quam uerius —,quam quod mihi abruperim odiosissimum retinaculum, quo a philosophiae ubere desperatione ueri, quod est animi pabulum, refrenabar.