Latin
Letter 10
Augustine, Epistulae 10.1
Unproofread scanNot analysed yet
Numquam aeque quicquam tuarum inquisitionum me in cogitando tenuit aestuantem atque illud, quod recentissimis tuis litteris legi, ubi nos arguis, quod consulere neglegamus, ut una nobis uiuere liceat. magnum crimen et, nisi falsum esset, periculosissimum. sed cum perprobabilis ratio demonstrare uideatur hic nos potius quam Carthagini uel etiam in rure ex sententia posse degere, quid tecum agam, mi Nebridi, prorsus incertus sum. mittaturne ad te accommodissimum tibi uehiculum? nam basterna innoxie te uehi posse noster Lucinianus auctor est. at matrem cogito, ut quae absentiam sani non ferebat, inbecilli multo minus esse laturam. ueniamne ipse ad uos ? at hic sunt, qui neque uenire mecum queant et quos deserere nefas putem. tu enim potes et apud tuam mentem suauiter habitare; hi uero ut idem possint, satagitur. eamne crebro et redeam et nunc tecum, nunc cum ipsis sim ? at hoc neque simul neque ex sententia uiuere est. non enim breuis est uia, sed tanta omnino, cuius peragendae negotium saepe suscipere non sit ad optatum otium peruenisse. -huc accedit infirmitas corporis, qua ego quoque, ut nosti, non ualeo, quod uolo, nisi omnino desinam quicquam plus uelle, quam non ualeo.