Latin
Letter 10
Augustine, Epistulae 10.3
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si in natura humana talis uita non cadit, cur aliquando euenit ista securitas? cur tanto euenit crebrius, quanto quisque in mentis penetralibus adorat deum ? cur in actu etiam humano plerumque ista tranquillitas manet, si ex illo adyto ad agendum quisque procedat? cur interdum et cum loquimur, mortem non formidamus, cum autem non loquimur, etiam cupimus? tibi dico, non enim hoc cuilibet dicerem, tibi, inquam, dico, cuius itinera in superna bene noui, tune, cum expertus saepe sis, quam dulce uiuat, cum amori corporeo animus moritur, negabis tandem totam hominis uitam posse intrepidam fieri, ut rite sapiens nominetur? aut hanc affectionem, quam ratio nititur tibi accidisse umquam, nisi cum in intimis tuis ageris, asserere audebis? quae cum ita sint, restare unum uides, ut tu quoque in commune consulas, quo uiuamus simul. quid enim cum matre agendum +sit, quam certe frater Victor non deserit, tu multo melius calles quam ego. alia scribere, ne te ab ista cogitatione auerterem, nolui.