Latin
Letter 102
Augustine, Epistulae 102.17
Unproofread scanNot analysed yet
Huic respondetur, quoniam ex illo scripturarum nostrarum loco haec quaestio proposita agnoscitur, ubi scriptum est Cain ex fructibus terrae Abel autem ex primitiuis ouium obtulisse munus deo, hinc potius esse intellegendum, quam sit res antiqua sacrificium, quod non nisi uni uero deo offerri oportere ueraces et sacrae litterae monent, non quod illo egeat deus, cum in eisdem ipsis litteris apertissime scriptum sit: Dixi domino: 'Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges\\ sed quod etiam in his uel acceptandis uel reprobandis uel percipiendis non nisi hominibus consulat. nobis enim prodest colere deum, non ipsi deo. cum ergo inspirat et docet, quo modo colendus sit, non solum sua nulla indigentia facit sed nostra maxima utilitate. significatiua sunt autem omnia talia sacrificia et quarundam rerum similitudines, quibus admoneri nos oportet ad ea ipsa, quorum similitudines sunt, siue scrutanda siue noscenda siue recolenda. de qua re, quantum satis est, disserenda non breuis sermo flagitandus est, quo nunc respondere nobis propositum est, praesertim quia in aliis opusculis nostris de hac re multa iam diximus et, qui ante nos dei eloquia tractauerunt, de similitudinibus sacrificiorum ueteris testamenti tamquam umbris figurisque futurorum copiose locuti sunt.