Latin
Letter 102
Augustine, Epistulae 102.2
Unproofread scanNot analysed yet
Mouet quosdam et requirunt de duabus resurrectionibus quae conueniat promissae resurrectioni, utrumnam Christi an Lazari. 'si Christi', inquiunt, quo modo potest haec conuenire resurrectioni natorum ex semine eius, qui nulla seminis condicione natus est? si autem Lazari resurrectio conuenire adseritur, ne haec quidem congruere uidetur, si quidem Lazari resurrectio facta sit de corpore nondum tabescente, de eo corpore, quo Lazarus dicebatur; nostra autem multis saeculis post ex confuso eruetur. deinde si post resurrectionem status beatus futurus est nulla corporis iniuria, nulla necessitate famis, quid sibi uult cibatum fuisse Christum et uulnera monstrauisse? sed si propter incredulum fecit, finxit; si autem uerum ostendit, ergo in resurrectione accepta futura sunt uulnera'.