Latin
Letter 102
Augustine, Epistulae 102.24
Unproofread scanNot analysed yet
Si enim dixisset: (Quod mensi fueritis, hoc metietur uobis), etiam sic non omnino ad eandem rem ex omni parte necesse esset referre sententiam. possumus enim recte dicere: 'Quod plantaueris, hoc decerpes', quamuis nemo plantet pomum sed lignum, decerpat autem pomum magis quam lignum; sed illud dicimus secundum arboris genus, quia non ficum plantat, nnde nucem decerpat. ita dici posset: 'Quod feceris, patieris,' non ut, si stuprum fecerit, stuprum patiatur, sed quod peccato isto fecit legi, hoc ei lex faciat, id est quia legem talia prohibentem de sua uita abstulit, auferat eum etiam ipsa lex de hominum uita, quam regit. item si dixisset: 'Quantum mensi fueritis, tantum metietur uobis\\ nec sic esset consequens, ut omni modo aequales peccatis poenas intellegere deberemus; neque enim aequalia sunt uerbi gratia triticum et hordeum et profecto dici posset: 'Quantum mensi fueritis, tantum metietur uobis', hoc est quantum tritici tantum hordei. quod si de doloribus ageretur atque diceretur: 'Quantum dolorem ingesseritis, tantus ingeretur uobis\\ fieri posset, ut tantus dolor esset quamuis tempore diuturnior, hoc est mora maior, ui par. neque enim, si de duabus lucernis dicamus: 'Tantum ignis iste caluit, quantum ille\\ ideo falsum erit, quia una earum forte citius extincta est. non itaque, si aliquid secundum aliud tantum est secundum aliud non est tantum, quia non in omni modo tantum est, ideo falsus est modus, in quo tantum est.