# Epistulae 102.25

Augustine, Epistulae, Letter 102. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/102.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/102.25

> Cum uero dixerit: In qua mensura mensi fueritis, metietur uobis cumque manifestum sit aliud esse mensuram, in qua metitur aliquid, aliud ipsam rem, quae metitur, iam fieri potest, ut, in qua mensura homines mensi essent uerbi gratia modium tritici, in ea illis metirentur milia modiorum, ut et tam multum interesset in quantitate frumenti et nihil in mensura, ut taceam de ipsarum rerum diuersitate, quia non solum fieri potest, ut, in qua mensura quisque mensus fuerit hordeum, in ea illi metiatur triticum, sed in qua mensura mensus fuerit frumentum, in ea illi metiatur aurum et frumenti sit unus modius auri autem quam plurimi. ita cum sine comparatione rerum ipsarum et genus et quantitas differat, dici tamen rectissime potest: (In qua mensura mensus est, in ea illi metitum eat.' unde autem hoc dixerit Christus, paulo superius satis elucet: Nolite, inquit, iudicare, ut non iudicemini; in quo enim iudicio iudicaueritis, iudicabimini. numquid si iniquo iudicio iudicabunt, iniquo iudicabuntur? absit. nulla quippe iniquitas apud deum. sed ita dictum est: In quo iudicio iudicaueritis, in eo iudicabimini, tamquam diceretur: 'In qua uoluntate benefeceritis, in ipsa liberabimini', uel: (In qua uoluntate malefeceritis, in ipsa puniemini', uelut, si quispiam ad turpem concupiscentiam oculis utens excaecari iuberetur, recte utique audiret: In quibus oculis peccasti, in eis supplicium meruisti'. iudicio enim quisque animi sui seu bono seu malo utitur uel ad benefaciendum uel ad peccandum. unde non iniquum est, ut, in quo iudicat, in eo iudicetur, hoc est ut in ipso animi sui iudicio poenas luat, cum ea mala patitur, quae male iudicantem animum consequuntur.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
