# Epistulae 102.29

Augustine, Epistulae, Letter 102. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/102.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/102.29

Cito respondetur: Non solum hoc non dixit, uerum etiam dixit, quod deus habeat filium. apud eum enim sapientia loquens ait: Ante omnes colles genuit me. et quid est Christus nisi dei sapientia? item quodam loco prouerbiorum: Deus, inquit, docuit me sapientiam et scientiam sanctorum cognoui. quis ascendit in caelum et descendit? quis colligit uentos in sinu? quis conuertit aquam in uestimento? quis tenuit fines terrae? quod nomen est ei aut quod nomen est filii eius? horum duorum, quae in extremo commemoraui, unum rettulit ad patrem, id est 'quod nomen est ei propter quod dixerat 'deus docuit me sapientiam., et alterum euidenter ad filium, cum ait 'aut quod nomen est filii ius', propter cetera, quae de filio magis intelleguntur, hoc est 'quis ascendit in caelum et descendit, quod 20 Paulus ita commemorat: Qui descendit, ipse est, et qui ascendit super omnes caelos; quis colligit uentos in sinum? id est animas credentium in occultum atque secretum, quibus dicitur: Mortui enim estis et uita uestra abscondita est cum Christo in deo; quis conuertit aquam in uestimento? ut dici posset: Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis; quis tenuit fines terrae? qui dixit discipulis suis: Eritis mihi testes in Hierusalem et in tota Iudaea et Samaria et usque in fines terrae.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
