Latin
Letter 102
Augustine, Epistulae 102.30
Unproofread scanNot analysed yet
Postrema quaestio proposita est de Iona nec ipsa quasi ex Porphyrio sed tamquam ex inrisione paganorum; sic enim posita est: 'Deinde quid sentire', inquit, 'debemus de Iona, qui dicitur in uentre ceti triduo fuisse? quod satis ἀπίθανον est et incredibile transuoratum cum ueste hominem fuisse in corde piscis; aut si figura est, hanc dignaberis pandere. deinde quid sibi etiam illud uult supra euomitum Ionam cucurbitam natam? quid causae fuit, ut haec nasceretur? hoc enim genus quaestionis multo cachinno a paganis grauiter inrisum animaduerti.»