Latin
Letter 102
Augustine, Epistulae 102.37
Unproofread scanNot analysed yet
,Quid ista prophetia iam ipso rerum effectu et adimpletione lucidius? neque enim si inrisus est uermis iste, cum penderet in cruce, sicut in eodem psalmo scriptum est: Locuti sunt labiis et mouerunt caput: 'Sperauit in deum, eruat eum; saluum faciat eum, quoniam uult eum), cum completa sunt, quae ibi praedixit: Foderunt manus meas et pedes, dinumerauerunt omnia ossa mea; ipsi uero considerauerunt et conspexerunt me, diuiserunt sibi uestimenta mea et super uestem meam miserunt sortem, quod tanta manifestatione futurum in libro antiquo prophetatur, quanta manifestatione factum in nouo euangelio recitatur, —sed si in hac humilitate, ut dicere coeperam, iste uermis inrisus est, numquid adhuc inridendus est, cum ea compleri cernimus, quae consequentia psalmus ipse habet: Commemorabuntur et conuertentur ad dominum uniuersi fines terrae et adorabunt in conspectu eius uniuersae patriae gentium, quoniam domini est regnum et ipse dominabitur gentium? sic commemorati sunt Nineuitae et conuersi sunt ad dominum. hanc salutem paenitentiae gentium tanto ante praefiguratam in Iona dolebat Israhel, sicut nunc dolet umbra nudatus et aestu sauciatus. liceat sane cuilibet quamlibet aliter dum tamen secundum regulam fidei cetera omnia, quae de Iona propheta mysteriis operta sunt, aperire; illud plane, quod in uentre ceti triduo fuit, fas non est aliter intellegere, quam ab ipso caelesti magistro in euangelio commemorauimus reuelatum.