# Epistulae 102.7

Augustine, Epistulae, Letter 102. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/102.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/102.7

Sciat sane, qui has proposuit quaestiones, Christum post resurrectionem cicatrices, non uulnera demonstrasse dubitantibus, propter quos etiam cibum ac potum sumere uoluit non semel sed saepius, ne illud non corpus sed spiritum esse arbitrarentur et sibi non solide sed imaginaliter apparere. tunc autem illae falsae cicatrices fuissent, si nulla uulnera praecessissent; et tamen nec ipsae essent, si eas esse noluisset. uoluit autem certae dispensationis gratia, ut eis, quos aedificabat in fide non ficta, non aliud pro alio sed hoc, quod crucifixum uiderant, resurrexisse monstraret. quid est ergo, quod dicitur: 'Si propter incredulum fecit, finxit? quasi uero, si quisquam uir fortis pro patria dimicans multa aduersa uulnera exciperet et peritissimo medico, qui haec curare ita ualeret, ut cicatrices nullae apparerent, ipse potius diceret sic se uelle sanari, ut magis essent in corpore suo uestigia uulnerum tamquam tituli gloriarum, ideo ille medicus cicatrices finxisse diceretur, quia, cum per artem efficere potuerit, ut non essent, certa existente causa per artem effecit potius, ut essent. quae uno solo modo, sicut superius dixi, falsae conuincerentur, si nulla uulnera sanarentur.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
