# Epistulae 102.8

Augustine, Epistulae, Letter 102. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/102.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/102.8

Item alia proposuerunt, quae dicerent de Porphyrio contra Christianos tamquam ualidiora decerpta: 'Si Christus>, inquiunt, 'salutis se uiam dicit, gratiam et ueritatem in seque solo ponit animis sibi credentibus reditum, quid egerunt tot saeculorum homines ante Christum? ut dimittam, inquit, tempora ante Latium regnatum, ab ipso Latio quasi principium humani nominis sumamus. in ipso Latio ante Albam dii culti sunt. in Alba aeque religiones ritusque ualuere templorum. non paucioribus saeculis ipsa Roma longo saeculorum tractu sine Christiana lege fuit. quid, inquit, actum de tam innumeris animis, quae omnino in culpa nulla sunt, si quidem is, cui credi posset, nondum aduentum suum hominibus commodarat? orbis quoque cum ipsa Roma in ritibus templorum caluit. quare, inquit, saluator qui dictus est, sese tot saeculis subduxit? sed ne dicant, inquit, lege Iudaica uetere hominum curatum genus, longo post tempore lex Iudaeorum apparuit ac uiguit angusta Syriae regione, postea uero prorepsit etiam in fines Italos sed post Caesarem Gaium aut certe ipso imperante. quid igitur actum de Romanis animis uel Latinis, quae gratia nondum aduenientis Christi uiduatae sunt usque in Caesarum tempus?*

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
