# Epistulae 104.1

Augustine, Epistulae, Letter 104. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/104.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/104.1

Legi litteras benignitatis tuae, quibus mihi longe postea respondisti, quam meas ad te perferendas dedi. nam ego rescripseram, cum adhuc nobiscum esset neque nauigasset sanctus frater et coepiscopus meus Possidius; has autem, quas mei causa illi dignatus es reddere, accepi VI Kal. Aprilis post menses ferme octo, quam scripseram. cur ergo ad te tam sero mea scripta peruenerint aut ad me tua, prorsus ignoro, nisi forte modo rescribere prudentiae tuae placuerit, quod facere ante contempseras. hoc si ita est, miror, unde sit. an aliquid audisti, quod nos adhuc latet, fratrem meum Possidium aduersus ciues tuos, quos — pace tua dixerim — multo salubrius diligit ipse quam tu, quo plectantur seuerius, impetrasse? nam hoc et epistula tua te metuere indicat, cum admones, ut mihi ante oculos constituam, qualis illa 'sit species ciuitatis, ex qua ad supplicium ducendi extrahuntur, quae sit matrum, quae coniugum, quae liberorum, quae parentum lamentatio, quo pudore ad patriam uenire possint liberati sed torti, quos renouet dolores aut gemitus consideratio uulnerum et cicatricum.' absit, ut, ista cuiquam inimicorum nostrorum uel per nos uel per quemquam quod ingerantur, instemus; sed, ut dixi, si aliquid tale ad te fama pertulit, apertius edissere, ut nouerimus, uel quid agere, ne ista fiant, uel quid haec credentibus respondere debeamus.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
