Latin
Letter 104
Augustine, Epistulae 104.10
Unproofread scanNot analysed yet
Ecce quanto eos, quibus nos arbitraris irasci, —pace tna dixerim —ordinatius quam tu utiliusque diligimus, pro quibus et ad euitanda tanto maiora mala et ad consequenda tanto maiora bona deprecamur. quos etiam tu si ex dei caelesti munere non ex hominum terreno more diligeres sinceriterque mihi rescriberes, quod, cum te ad exsuperantissimi dei cultum religionemque compellerem, libenter audieris, non solum haec eis optares, sed eis ad haec ipse praeires. sic omne apud nos tuae petitionis negotium cum magno et sano gaudio finiretur; sic illam caelestem patriam, quam cum intuendam esse suaderem, libens te accepisse dixisti, ex huius etiam, quae te carnaliter genuit, uera et pia dilectione promereris uere consulens tuis non ad uanitatem laetitiae temporalis nec ad impunitatem perniciosissimam sce- Ieris sed ad gratiam sempiternae felicitatis.