Latin
Letter 104
Augustine, Epistulae 104.14
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quem ad modum id adstruxeris, uide: 'Et si, ut quibusdam', inquis, 'philosophis placet, omnia peccata paria sunt, indulgentia omnibus debet esse communis'. deinde cum quasi moliris ostendere omnia paria esse peccata, subiungis et dicis: 'Petulantius locutus est aliquis, peccauit; conuicia aut crimina ingessit, aeque peccauit'. hoc non est docere sed id, quod peruerse sentitur, sine ulla documentorum adstructione proponere. ad hoc enim, quod dicis 'aeque peccauit', cito respondetur: non aeque peccauit. exigis fortassis, ut probem: quid enim tu, quod aeque peccauerit, iam probasti? an illud, quod iungis, audiendum est: 'Aliena quisque diripuit, inter delicta numeratur'? hic etiam tu ipse uerecundatus es; puduit enim te dicere, quod peccauit aequaliter, sed (inter delicta', inquis, 'numeratur*. non autem ibi quaestio est, utrum et hoc inter delicta numeretur, sed utrum hoc illi delicto aequalitate iungatur, aut, si propterea sunt paria, quia utraque delicta sunt, mures et elephanti pares erunt, quia utraque sunt animalia, muscae et aquilae, quia utraque uo- n latilia.