# Epistulae 104.15

Augustine, Epistulae, Letter 104. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/104.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/104.15

Adhuc etiam progrederis et coniectas: lLoca profana sacraue uiolauit, non est ab indulgentia secernendus.' hic sane de uiolatis sacris locis ad facinus tuorum ciuium peruenisti, uerum locutioni petulanti nec tu ipse coaequasti; tantum modo eis petisti indulgentiam, quae recte petitur a Christianis propter abundantem miserationem non propter peccatorum parilitatem. ego autem supra posui scriptum in litteris nostris: Uniuersae uiae domini misericordia et ueritas. consequentur itaque misericordiam, si non oderint ueritatem. quae non quasi aeque peccantibus, ac si petulantius locuti sint, sed de scelere immanissimo atque impio recte paenitentibus Christiano iure debetur. tu uero, uir merito laudabilis, ne, quaeso, ista paradoxa Stoicorum sectanda doceas Paradoxum tuum, quem tibi optamus uera pietate ac felicitate grandescere. nam quid generosus adulescens sapere iniquius et tibi ipsi periculosius potest, quam si conuicio in quemlibet extraneum iaculato non dico parricidium sed ipsum in patrem conuicium coaequauerit?

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
