# Epistulae 104.16

Augustine, Epistulae, Letter 104. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/104.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/104.16

Conuenienter itaque apud nos pro ciuibus tuis agis ingerendo nobis misericordiam Christianorum non duritiam Stoicorum, quae causae a te susceptae non modo nihil suffragatur, uerum etiam multum adnersatur. nam ipsam misericordiam, quam si non habeamus, nulla tua petitione, nullis illorum precibus flecti poterimus, in uitio Stoici ponunt eamque a sapientis animo penitus expellunt, quem prorsus ferreum et inflexibilem uolunt. melius itaque tibi occurreret, de tuo Cicerone quod diceres, qui Caesarem laudans: Nulla', inquit, 'de uirtutibus tuis admirabilior uel gratior misericordia est'. quanto magis debet ea in ecclesiis praeualere, quando eum sequuntur, qui dixit: Ego sum uia, et legunt: Uniuersae uiae domini misericordia et ueritas. noli ergo metuere, innocentibus ne moliamur exitium, qui nec nocentes uolumus ad dignum supplicium peruenire prohibente nos illa misericordia, quam in Christo cum ueritate diligimus. sed qui uitiis nutriendis parcit et fouet, ne contristet peccantium uoluntatem, tam non est misericors, quam qui non uult cultrum rapere puero, ne audiat plorantem, et non timet, ne uulneratum doleat uel extinctum. serua ergo tempori opportuno, quod apud nos agas pro his hominibus, in quorum dilectione — da ueniam — non solum nos minime praecedis, sed nec adhuc sequeris, et rescribe potius, quid te de hac uia moueat, quam tenemus et in qua nobiscum ad supernam patriam, qua te delectari nouimus et gaudemus, ut gradiaris, instamus.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
