# Epistulae 104.2

Augustine, Epistulae, Letter 104. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/104.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/104.2

Litteras meas potius intuere, quibus te rescribere piguit: illic enim satis expressi animum nostrum. sed, ut opinor, oblitus, quid tibi rescripserim, omnino mihi alia longe diuersa et dissimilia rettulisti. quippe quasi recordatus, quod, in litteris meis posui, hoc tuis inseruisti, quod omnino non posui. postremum enim fuisse in litteris meis dicis (non caput aut sanguinem in ecclesiae postulari uindicta, sed rebus quibus maxime metuunt spoliandos'. deinde ostendens, quantum sit hoc mali, adiungis atque contexis, nisi te opinio fallit, arbitrari 'grauius esse spoliari facultatibus quam oc cidi'. atque ut apertius exponas, de quibus facultatibus dixeris, peragis atque addis me frequentatum in litteris nosse, quod (mors malorum omnium auferat sensum, egestosa autem uita aeternam pariat calamitatem'. deinde conclusisti grauius esse in malis uiuere quam mala morte finire.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
