Latin
Letter 104
Augustine, Epistulae 104.3
Unproofread scanNot analysed yet
Et ego quidem nec in nostris, ad quas me serius fateor animum applicuisse, quam uellem, nec in uestris, quas ab ineunte aetate didici, litteris uspiam legisse recolo, quod egestosa uita aeternam pariat calamitatem. nam nec umquam peccatum est laboriosa paupertas et est aliquanta restrictio et cohercitio peccatorum. ac per hoc non est metuendum, ne M cuiquam post hanc breuem uitam hoc ad aeternam ualeat animae calamitatem, quod pauper hic uixerit, et in hac ipsa, quam in terris degimus, nullo modo ulla calamitas aeterna esse poterit, cum eadem uita aeterna esse non possit, quae nec saltem diuturna est, ad quamlibet aetatem senectutemque peruenerit. hoc enim potius in illis litteris legi. nuoniam uita ipsa, qua fruimur, breuis est, in qua tu arbitraris et frequentatum in litteris iam mones aeternam esse posse calamitatem; mortem autem malorum omnium esse finem habent quidem uestrae litterae sed nec ipsae omnes; Epicureorum est quippe ista sententia et si qui alii mortalem animam putant. at illi, quos Tullius quasi consulares philosophos' appellat, quod eorum magni pendat auctoritatem, quoniam, cum extremum diem fungimur, non extingui animam sed emigrare censent, et ut merita quoque eius adserunt seu bona seu mala uel ad beatitudinem uel ad miseriam permanere. hoc congruit et litteris sacris, quarum me cupio litteratorem. malorum ergo finis est mors, sed in eis, quorum casta, pia, fidelis, innocens uita, non in eis, qui temporalium nugarum et uanitatum cupiditate flagrantes et, cum hic sibi felices uidentur, ipsa uoluntatis prauitate miseri conuincuntur et post mortem grauiores miserias non habere tantum uerum etiam sentire coguntur.