# Epistulae 105.14

Augustine, Epistulae, Letter 105. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/105.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/105.14

Nos ignoramus, quid aduersum se ipsos homines iactent, qui calumniosis dissensionibus gaudent. in scripturis didicimus Christum, in scripturis didicimus ecclesiam. has scripturas communiter habemus; quare non in eis et Christum et ecclesiam communiter retinemus? nos ubi agnouimus eum, de quo dixit apostolus: Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius; non dicit 'et seminibus' tamquam in multis, sed tamquam in uno (et semini tuo', quod est Christus, ibi agnouimus ecclesiam, de qua deus dicit ad Abraham: In semine tuo benedicentur omnes gentes. ubi agnouimus Christum in psalmo de ae prophetantem: Dominus dixit ad me: 'Filius meus es tu; ego hodie genui te', ibi agnouimus ecclesiam in eo, quod sequitur: Postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. ubi agnouimus Christum in eo, quod scriptum est: Deus deorum dominus locutus est, ibi agnouimus et ecclesiam in eo, quod sequitur: Et uocauit terram a solis ortu usque ad occasum. ubi agnouimus Christum in eo, quod scriptum est: Et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo exultauit ut gigas ad currendam uiam, ibi agnouimus ecclesiam in eo, quod paulo superius dicitur: In omnem terram exiuit sonus eorum et in fines orbis terrae uerba eorum; in sole posuit tabernaculum suum; ipsa est ecclesia in sole posita, hoc est in manifestatione omnibus nota usque ad terminos terrae. ubi agnouimus Christum in eo, quod scriptum est: Foderunt manus meas et pedes, dinumerauerunt omnia ossa mea, ipsi uero considerauerunt et aspexerunt me, diuiserunt sibi uestimenta mea et super uestem meam miserunt sortem, ibi agnouimus et ecclesiam in eo, quod paulo post in psalmo ipso n dicitur: Commemorabuntur et conuertentur ad dominum uniuersi fines terrae et adorabunt in conspectu eius uniuersae patriae gentium, quoniam domini est regnum et ipse dominabitur gentium. ubi agnouimus Christum in eo, quod scriptum est: Exaltare super caelos, deus, ibi agnouimus et ecclesiam in eo, quod sequitur: Et super omnem terram gloria tua. ubi agnouimus Christum in eo, quod scriptum est: Deus, iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis, ibi agnouimus et ecclesiam in eo, quod de illo in psalmo ipso dicitur: Dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrae, coram illo procident Aethiopes et inimici eius terram lingent, reges Tharsis et insulae munera offerent, reges Arabum et Saba dona adducent et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes seruient illi.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
