# Epistulae 105.2

Augustine, Epistulae, Letter 105. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/105.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/105.2

Dicitis nos traditores, quod nec maiores uestri in maiores nostros potuerunt nec uos in nos probare ullo modo poteritis. quid uobis uultis faciamus, qui, quando uobis dicimus, ut causam nostram et uestram patienter audiatis, non nostis nisi superbire et insanire? nam utique ostenderemus nobis, quia illi potius traditores fuerunt, qui Caecilianum et socios eius quasi traditionis crimine damnauerunt. et dicitis 'recedite a plebibus nostris', quas docetis, ut uobis credant et Christo non credant. uos enim eis dicitis propter traditores, quos non ostenditis, remansisse ecclesiam Christi in sola Africa partis Donati, quod non de lege, non de propheta, non de psalmo, non de apostolo, non de euangelio sed de corde uestro et de parentum uestrorum calumniis recitatis. Christus autem dicit praedicari in nomine suo paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes incipientibus ab Hierusalem, cui ecclesiae ex ore Christi manifestatae uos non communicatis et alios in uestram perditionem trahentes liberari non uultis. Si

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
