# Epistulae 105.4

Augustine, Epistulae, Letter 105. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/105.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/105.4

Quid amplius dicamus? modo praeconem misistis, qui clamaret Siniti: (Quisquis Maximino communicauerit, incendetur domus eius'. quid? antequam ipse ad catholicam conuersus esset et nondum de transmarinis remeasset, ad quid aliud presbyterum Siniti miseramus, nisi ut nulli molestus nostros uisitaret et in domo iuris sui positus pacem catholicam uolentibus praedicaret? quem uos inde cum graui iniuria proiecistis. quid aliud agebamus, quando unus nostrum Calamensis episcopus Possidius ibat ad fundum Figulinensem. nisi ut nostri quamuis pauci, qui illic erant, uisitarentur et audito uerbo dei ad unitatem Christi, qui uellent, conuerterentur? cui ambulanti uiam suam latronum more insidiati sunt et, quia in eorum insidias cadere non potuit, eum aperta uiolentia in fundo Oliuetensi paene uiuum cum domo, quo fugerat, incenderant, nisi tertio suppositas flammas coloni eiusdem fundi propter periculum suae salutis extinguerent. et tamen cum Crispinus propter hoc factum in proconsulari iudicio conuinceretur haereticus, eiusdem episcopi Possidii intercessu decem libras auri non est exactus. cui beniuolentiae et mansuetudini ingratus ad imperatores catholicos ausus est appellare. unde hanc in uos iram dei, de qua murmuratis. multo importunius et uehementius prouocauit.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
