# Epistulae 105.7

Augustine, Epistulae, Letter 105. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/105.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/105.7

Imperatores enim si in errore essent, quod absit, pro errore suo contra ueritatem leges darent, per quas iusti et probarentur et coronarentur non faciendo, quod illi iuberent, quia deus prohiberet, sicut iusserat Nabuchodonosor, ut aurea statua adoraretur, quod qui facere noluerunt, deo talia prohibenti placuerunt. quando autem imperatores ueritatem tenent, pro ipsa ueritate contra errorem iubent, quod quisquis con tempserit, ipse sibi iudicium adquirit; nam et inter homines poenas luit et apud deum frontem non habebit, quia hoc facere noluit, quod ei per cor regis ipsa ueritas iussit, sicut ipse Nabuchodonosor postea miraculo salutis trium puerorum commotus atque mutatus pro ueritate contra errorem edictum proposuit, ut, quicumque blasphemarent deum Sidrac, Misac et Abdenago, in interitum irent et domus eorum in dispersionem. et non uultis, ut aliquid tale contra uos iubeant imperatores Christiani, cum sciant a uobis in eis, quos rebaptizatis, Christum exsufflari? si iussiones regum non pertinent ad praedicandam religionem et sacrilegia prohibenda, quare ad edictum regis talia iubentis etiam ipsi uos signatis? an ignoratis uerba regis esse: Signa et ostenta, quae fecit mihi dominus deus excelsus, placuit mihi in conspectu meo adnuntiare, quam magnum et potens sit regnum eius, regnum sempiternum et potestas eius in saecula saeculorum? an, cum hoc audieritis, non respondetis: 'Amen' et hoc dicto clara uoce ad edictum regis uos in sancta sollemnitate signatis? sed modo quia nihil apud imperatores potestis, nobis inde uultis facere inuidiam; si autem aliquid possetis, quanta faceretis, quando nihil potestis et non cessatis!

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
