# Epistulae 108.1

Augustine, Epistulae, Letter 108. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/108.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/108.1

Carissimi filii mei, honorabiles uiri, cum ad tuam beniuolentiam adtulissent litteras meas, quibus admonui rogauique te, ne subdiaconum nostrum rebaptizares, rescripserunt mihi te respondisse: 'Non possum nisi ad me uenientes suscipere et eis fidem, quam postulauerint, dare. et tamen, si ad te uenerit in uestra communione baptizatus, qui diu a uobis separatus fuit, et per ignorantiam se putauerit denuo baptizandum idque poposcerit, cum quaesieris et cognoueris, ubi fuerit baptizatus, suscipis quidem ad te uenientem nec tamen n ei das, quam postulat, fidem, sed doces hominem habere, quod petit, nec uerba errantis adtendis, sed studium adhibes corrigentis. male ergo dantem, quod iam dandum non est, et sacramentum, quod datum est, uiolantem suus error accusat, non petentis excusat. dic itaque mihi, obsecro te, quo modo non habeat, qui petiuit abs te, quod iam acceperat per me? si propter alienam aquam et alienum fontem, quod solent dicere, qui non intellegunt, quia scriptum est: Ab aqua aliena abstine te et de fonte alieno ne biberis, Felicianus quando separatus est a nobis in parte Maximiani, 'ueritatis adulter, catena sacrilegii', sicut concilii uestri uerba indicant, trahebatur; si secum abstulerat fontem uestrum, quis erat fons, in quo illo separato uestros baptizastis? si autem in alieno fonte baptizauerat, quare post eum non rebap tizastis? simul enim nunc uester episcopus sedet cum Primiano a se damnato et damnatore suo.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
