Latin
Letter 108
Augustine, Epistulae 108.13
Unproofread scanNot analysed yet
Sed si testimonia illa scripturarum, quae maiores uestri a ad diuidendum populum dei uel intellegenda uel proferenda crediderunt, aliter, quam diuinorum eloquiorum sensus postulat, accipere conamini, iam desinite; adtendite illud speculum, quod ad uos admonendos deus misericordissima, si sapietis, prouisione constituit. causam dico Feliciani, (fidei aemulum, ueritatis adulterum, ecclesiae matris', sicut in Bagaiensi concilio conclamatum est, 'inimicum, Dathan, Core et Abiron ministrum', de quo amplius addiderunt, quod eum aperta terra non absorbuit, ad maius supplicium super his reseruasse; 'raptus enim, inquiunt, (poenam suam compendio lucrauerat funeris; usuras nunc grauioris colligit funeris, cum mortuus interest uiuis. quaero enim: utrum istum tunc inmundum mortuum tetigerunt illi, qui cum eo conspirantes Primiani innocentiam damnauerunt? si enim tetigerunt, utique pollutum tangendo polluti sunt. cur ergo in eiusdem communione constitutis atque a uestra separatis nec tamquam innocentibus dilatio redeundi conceditur. 'ut integri honoris ac fidei regressi habeant fundamenta' et, qui tantum ordinationi Maximiani non interfuerunt, mereantur audire, quod eos sacrilegi surculi non polluere plantaria' in eadem parte positos, in eodem schismate conligatos, a uobis diuisos, illis sociatos, simul in Africa constitutos, notissimos, amicissimos, coniunctissimos, qui, etsi non praesentes eum ordinauerunt, propter eum tamen etiam absentem Primianum damnauerunt, et inquinasse dicitur surculus Caeciliani orbis terrarum populos Christianos numerosissimos. remotissimos, ignotissimos, cuius non dico causam sed multi nec nomen nosse potuerunt? non communicant peccatis alienis, qui peccatum Maximiani non solum scierunt, sed etiam contra Primianum leuando erexerunt, et communicant peccatis alienis, qui Caecilianum episcopum factum aut in longinquis gentibus nescierunt aut in propinquioribus tantum modo audierunt aut in ipsa Africa factum simpliciter et pacifice cognouerunt aut in ipsa Carthagine contra neminem . . . . . . . . . iam fuerat, leuauerunt! nec cum fure concurrebant, qui communicabant ei, de quo dicit Nummasius aduocatus loquens pro praesente Restituto episcopo uestro, quod 'per occultum sacrilegii propemodum furtum episcopalis nominis inuaserit principatum', nec cum adultero portionem suam ponebant, qui communicabant ueritatis adultero, nec modico fermento tota eorum massa corrumpebatur, cum ei fauerent, cum in eius parte non quasi nescientes a uobis praecisi remanerent, sed a uobis contra uos praecidendam erigendamque curarent; deinde uos ipsi, quod eos ad redeundum sic inuitastis, ut Maximiano tanta societate coniunctos inpollutos a sacrilegii surculo diceretis, quod Praetextatum quoque et Felicianum saluis eorum honoribus suscepistis, quod cum eis pacifice concordatis, quod hodieque Felicianum uobiscum considentem uidetis, nulla communione peccatorum alienorum maculati. nullo contactu inmunditiae coinquinati, nullius estis malignitatis fermento corrupti, et orbi Christiano per haec testimonia alienum crimen obicitur, unitatis diuisio a separatione funesta defenditur, a praeciso ramo tamquam inmundus ramus, qui in uerae matris radice manserit, accusatur!