Latin
Letter 108
Augustine, Epistulae 108.15
Unproofread scanNot analysed yet
Sed, ut dicere coeperam, hoc de scripturis testimonium, quod in nos soletis magis conuiciando quam probando iactare: Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. etiam in Felicianum et Praetextatum impetu uehementi grandiloqua illa sententia concilii Bagaiensis euomuit. nam cum de Maximiano, quae uisa sunt dicenda, dixissent: 'Nec solum hunc', inquiunt, 'sceleris sui mors iusta condemnat; trahit etiam ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii, de quibus scriptum est: Venenum aspidum sub labiis eorum, quorum os maledictione et amaritudine plenum est. ueloces pedes eorum ad effundendum sanguinem' et cetera. quibus dictis ut deinde ostenderent, qui essent, quos traheret ad consortium criminis catena sacrilegii, eosque cum Maximiano simili seueritate damnarent: (\\'Famosi ergo', inquiunt, 'criminis reos Victorianum Carcauianensem', ad quem adiungunt alios undecim, inter quos Felicianum Mustitanum et Praetextatum Assuritanum. post haec in eos dicta facta est cum eis tanta concordia, ut nihil eorum minueretur honoribus, nullus ab eis ablutus post abluentium pedes ueloces ad effundendum sanguinem et rursus abluendus iudicaretur. cur ergo de nostra concordia desperandum est? deus diaboli auertat inuidiam et pax Christi uiucat in cordibus nostris ac, sicut idem apostolus dicit, donemus nobismet ipsis, si quis aduersus aliquem habet querelam, sicut et deus in Christo donauit nobis, ut, quod iam dixi et saepe dicendum est, caritas cooperiat multitudinem peccatorum.