Latin
Letter 108
Augustine, Epistulae 108.18
Unproofread scanNot analysed yet
Fugitur unitas, ut nos aduersus uestrorum —nolo enim uestras dicere —inprobitates quaeramus publicas leges et aduersus ipsas leges armentur Circumcelliones, quas eo ipso furore contemnant, quo in uos eas, cum furerent, excitarunt. fugitur unitas, ut contra possessores suos rusticana erigatur audacia et fugitiui serui contra apostolicam disciplinam non solum a dominis alienentur, uerum etiam dominis comminentur nec solum comminentur, sed et uiolentissimis adgressionibus depraedentur auctoribus et ducibus et in ipso scelere principibus agonisticis confessoribus uestris, qui ad 'deo laudes' ornant honorem uestrum, ad (deo laudes' fundunt sanguinem alienum, ut uos propter hominum inuidiam collectis uestris atque discursis promittatis praedas eis, a quibus ablatae sunt, reddituros nec tamen et hoc uelitis ut ualeatis implere, ne illorum audaciam, quam sibi putauerunt uestri presbyteri necessariam, nimium cogamini offendere; iactant enim praecedentia circa uos merita sua demonstrantes et enumerantes ante istam legem, qua gaudetis uobis redditam libertatem, quot loca et basilicas per eos presbyteri uestri uastatis nostris fugatisque tenuerunt, ut, si in eos uolueritis esse seueri, beneficiis eorum appareatis ingrati.