Latin
Letter 108
Augustine, Epistulae 108.3
Unproofread scanNot analysed yet
An forte fratres nos negas? sed melius audimus sanctum spiritum per prophetam praecipientem: Audite, qui pauetis uerbum domini: Dicite 'fratres nostri estis' his, qui uos oderunt et qui uos detestantur, ut nomen domini honorificetur et appareat illis in iucunditatem, ipsi autem erubescant. re uera enim si hominibus nomen domini iucundius esset quam nomina hominum, numquid Christus clamans: Pacem meam do uobis diuideretur in membris suis per eos, qui dicunt: Ego quidem sum Pauli ego autem Apollo ego uero Cephae et per hominum nomina dilaniantur? numquid Christus exsufflaretur in baptismo suo, de quo dictum est: Hic est. qui baptizat, de quo dictum est: Christus dilexit ecclesiam suam et tradidit se ipsum pro ea, ut eam sanctificaret mundans eam lauacro aquae in uerbo? numquid ergo in ipso suo lauacro exsufflaretur, si nomen domini esset iucundius, cuius est ipse baptismus, quam nomen hominum. de quibus dicitis: 'Sanctum est, quod ille dat, non quod ille'?