Latin
Letter 108
Augustine, Epistulae 108.5
Unproofread scanNot analysed yet
Nec tamen illud unius Primiani factum est; scis, in quantum opinor, et tu: centum ferme episcopi uestri factione damnabili cum Maximiano conspirantes ausi sunt damnare Primianum et trecentorum decem Bagaiensi concilio, sicut decreti eius uerba personant, 'Maximianum fidei aemulum, ueritatis adulterum, ecclesiae matris inimicum, Dathan, Core et Abiron ministrum, de pacis gremio sententiae fulmen excussit', huic alii duodecim, qui eius ordinationi, quando contra Primianum leuatus est, interfuerant, non dilata damnatione coniuncti sunt, ceteris autem, ne nimia praecisio fieret, praestituto die redeundi est concessa dilatio saluis suis honoribus, si intra temporis terminum remeassent. nec timuerunt trecenti et decem ad suum collegium reuocare tanto Maximiani sacrilegio accusatos intuentes forte, quod scriptum est: Caritas cooperit multitudinem peccatorum. quia, ut et permittatur tempus dilationis, . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . ,foris a uestra communione baptizauerunt, quoscumque baptizare potuerunt; neque enim, foris nisi fuissent, dilatione concessa inuitari poterant, ut redirent. deinde et ante, quam dilatio finiretur, et postea, quam finita est, illi duodecim cum Maximiano damnati apud tres aut amplius proconsules accusati sunt, ut e sedibus suis iudiciario uigore pellantur. inter quos erat Felicianus Mustitanus, de quo nunc ago, et Praetextatus Assuritanus nuper defunctus, in cuius damnati loco alter iam fuerat ordinatus. quos duos non unus Primianus sed multi coepiscopi uestri, cum frequentissima numerositate Tamugadensis Optati natalicia celebrarent, post eorum sine dilatione damnationem, post terminatam, quae ceteris data fuerat, dilationem, post diuulgatam forensi etiam strepitu apud tot consules accusationem in honoribus integris susceperunt et post eos nullum baptizauerunt. si huic assertioni resistitur uel horum aliquid si negatur, periculo episcopatus mei exigar probare, quod loquor. ! ! I