Latin
108.6.15 to 108.6.23
Augustine, Epistulae 108.6.15-23
Unproofread scanNot analysed yet
ex hac turba mortuorum quasi reuiuiscentes Felicianum et Praetextatum in suis honoribus suscepistis et ab eis in illa morte baptizatos non rebaptizastis, quia baptismum Christi foris datum per mortuos mortuis non prodesse, eundem tamen ipsum prodesse intus reuiuiscentibus agnouistis. proponitur nobis: Oleum peccatoris non inpinguet caput meum; respondetur hoc scriptum de assentatione leni atque fallaci blandi adulatoris intellegi, quia unguitur et crescit eis caput, cum laudantur peccatores in desideriis animae suae et, qui iniqua egerint, benedicentur. quod ex priore uersu satis apparet; sic enim posita est tota sententia: Emendabit me iustus in misericordia et arguet me; oleum autem peccatoris non inpinguabit caput meum. malle se dixit ueraci misericordis austeritate compesci quam deceptoria laude fallentis extolli. sed quo modo libet hoc intellegatis, certe in eis, quos in sacrilegio Maximiani Felicianus et Praetextatus baptizauerunt, aut peccatorum oleum suscepistis aut etiam peccatoribus ministrantibus datum Christi esse oleum cognouistis; neque enim non erant peccatores, quando de illis in Bagaiensi concilio dicebatur: Famosi criminis reos, qui funesto opere perditionis uas sordidum collecta faeculentia glutinarunt, damnatos esse cognoscite.'