Latin
Letter 109
Augustine, Epistulae 109.3
Unproofread scanNot analysed yet
Haec epistula superior, quae tibi me quasi abstersa tristitia facilitate actionum de liberali otio, quod tecum mihi agere licuit in hoc rure posito —nam ita licere potuit —,laetiorem offert, antequam sane uenerabilis episcopus nos uisitare dignaretur, quasi meta illorum gaudiorum scripta est et, quod uere mirer, eodem die uenit, quo scripta est. quid hoc est, quaeso, anima mea, nisi forte quod nos delectat, tametsi honestum est, non tamen satis utile, quia in parte est? interim licet uniuerso hanc ipsam partem, id est nos ipsos, quantum pro peccatis nostris nobis cedit materia, id est nos ipsi cedimus nobis, elimatiores et compaginabiliores, si tamen admittis hoc uerbum, aptare moliamur. habes epistulam non pro tua magnitudine sed pro mea paruitate longiorem, qua et prouocauerim, ut iam non pro mea paruitate sed pro tua magnitudine mihi epistula mittatur. quae tamen quantacumque erit, mihi longa non erit, cui totum tempus breue est ad legendum. rescribe mihi, quando aut ubi occurrere debeam propter illam causam, qua me inssisti occurrere. quod si est integra et non forte aliud melius placuit, tunc occurram; sin minus, rogo te, nolo me a cursu meo reuoces; illa enim sola uisa est, quam praeponerem mihi. fratres omnes, qui nobis in domino conserui sunt, et desidero multum et saluto.