# Epistulae 118.11

Augustine, Epistulae, Letter 118. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/118.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/118.11

Postremo fac te de omnibus, quae a nobis quaeris, interrogatum respondere potuisse. ecce iam doctissimus atque acutissimus diceris, ecce iam te laudibus in caelum Graeculus flatus adtollit; tu tantum memento grauitatis tuae et illam mereri laudem quo fine uolueris, ut scilicet eos leuiter leuia ista miratos et beniuolentissime atque auidissime iam in tua ora suspensos grauissimum aliquid et saluberrimum doceas. id ipsum, quicquid est grauissimum et saluberrimum, utrum teneas et recte tradere noueris, uellem cognoscere. ridiculum est enim, cum propterea superflua multa didiceris, ut tibi aures hominum ad necessaria praeparentur, ipsa necessaria non tenere, quibus excipiendis eas per superflua praeparaueris, et, dum occuparis, ut discas, unde facias intentos, nolle discere, quod infundatur intentis. sed si hoc te scire iam dicis idque ipsum Christianam doctrinam esse respondes, quam te omnibus praeponere nouimus et in ea sola esse praesumere spem salutis aeternae, non opus est ei cognitione dialogorum Ciceronis et collectione emendicatarum discordantium sententiarum alienarum procurari auditores. moribus tuis intenti fiant, qui abs te aliquid tale accepturi sunt. nolo prius aliquid doceas, quod dediscendum est, ut uera doceas.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
