# Epistulae 118.13

Augustine, Epistulae, Letter 118. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/118.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/118.13

Ille autem, quisquis abs te quaesierit, quae tu a nobis quaeris, audiat, quod ea doctius et prudentius nescias. si enim Themistocles non curauit, quod est habitus indoctior, cum canere neruis in epulis recusasset, ubi cum se nescire illa dixisset eique dictum esset: 'Quid igitur nosti?' respondit: (Rem publicam ex parua magnam facere', dubitandum tibi est dicere te ista nescire, cum ei, qui rogarit, quid noueris, respondere possis nosse te, quo modo etiam sine istis homo esse possit beatus? quod si adhuc non tenes, tam peruerse ista conquiris, quam peruerse, si aliquo corporis periculoso morbo grauareris, deliciosas et tenerrimas uestes potius quam medicamenta medicosque conquireres. non enim ullo modo differenda est ista cognitio aut illa huic a te praesertim iam in hac aetate uel discendi ordine praeferenda est. uide autem, quam facile posses hoc scire, si uelles. qui enim quaerit, qua ad beatam uitam perueniat, nihil aliud profecto quaerit, nisi ubi sit finis boni, hoc est ubi constitutum sit non praua opinione atque temeraria sed certa atque inconcussa ueritate summum hominis bonum. quod a quolibet, ubi constituatur, non inuenitur nisi aut in corpore aut in animo aut in deo aut in duobus aliquibus horum aut certe in omnibus. quod si didiceris neque summum bonum neque aliquam partem summi boni omnino esse in corpore, duo restabunt, animus et deus, quorum uel in uno uel in ambobus sit. si autem adieceris et didiceris hoc idem de animo quod de corpore, quid aliud iam nisi deus occurret, in quo summum hominis bonum constitutum sit, non quo alia bona non sint, sed summum id dicitur, quo cuncta referuntur; eo enim fruendo quisque beatus est, propter quod cetera uult habere, cum illud iam non propter aliud sed propter se ipsum diligatur, et ideo finis ibi dicitur, quia iam, quo excurrat et quo referatur, non inuenitur, ibi requies appetendi, ibi fruendi » securitas, ibi tranquillissimum gaudium optimae uoluntatis.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
