Latin
Letter 118
Augustine, Epistulae 118.14
Unproofread scanNot analysed yet
: Da igitur, qui cito uideat non corpus esse animi bonum, sed animum potius esse corporis bonum; recedetur iam ab inquirendo, utrum summum illud bonum uel aliqua pars eius sit in corpore. quod enim stultissime negatur, melior est animus corpore; item stultissime negatur meliorem esse eum, qui dat beatam uitam uel partem aliquam beatae uitae, quam eum, qui accipit; non igitur accipit animus a corpore uel summum bonum uel partem aliquam summi boni. hoc qui non uident caecati dulcedine carnalium uoluptatum, quam ei indigentia sanitatis uenire non intuentur —sanitas autem perfecta corporis illa extrema totius hominis inmortalitas erit; tam potenti enim natura deus fecit animam, ut ex eius plenissima beatitudine, quae in fine temporum sanctis promittitur, redundet etiam in inferiorem naturam, quod est corpus, non I) beatitudo, quae fruentis et intellegentis est propria, sed plenitudo sanitatis, id est incorruptionis uigor —,quod qui non uident, ut dixi, bellant inquietis altercationibus uarie pro suo quisque captu in corpore constituentes summum hominis bonum et carnalium seditiosorum turbas concitant; inter quos Epicurei apud indoctam multitudinem excellentiore auctoritate uiguerunt.