Latin
Letter 118
Augustine, Epistulae 118.26
Unproofread scanNot analysed yet
Nihil uerius quam fugere hoc uim et notionem intellegentiae Stoicorum et Epicureorum, qui nisi corporalia cogitare non possunt. quod autem ait (nostrae. ,humanae intellegi uoluit; et bene non ait 'fugit' sed 'fugere uidetur'; hoc enim illis uidetur neminem hoc posse intellegere et ideo nihil tale esse arbitrantur. sed quorundam intellegentiam, quantum homini datum est, non fugit esse apertam simplicemque sapientiam atque ueritatem, quae nullius animantis sit propria, sed qua communiter omnis, quae id potest, anima sapiens et uerax efficitur. quam si sensit esse Anaxagoras eumque deum esse uidit mentemque appellauit, non solum nomen Anaxagorae, quod propter litteratam uetustatem omnes, ut militariter loquar, litteriones libenter sufflant, nos doctos et sapientes non facit sed ne ipsa quidem eius cognitio, qua id uerum esse cognouit. non enim mihi propterea ueritas cara esse debet, quia non latuit Anaxagoram, sed quia ueritas est, etiam si nullus eam cognouisset illorum.