# Epistulae 118.3

Augustine, Epistulae, Letter 118. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/118.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/118.3

Scribis etiam nosse me, quam tibi molestissimum sit oneri esse cuipiam, et adtestaris solum deum nosse, quod nimia necessitate inpulsus hoc feceris. hic sane, cum epistulam tuam legerem, satis aduerti animum cognoscere necessitatem tuam, cum ecce mihi adfers et dicis: (Mores hominum non ignoratis, qui procliues sunt ad uituperandum, et quam, si interrogatus quis non responderit, indoctus et hebes putabitur'. hoc loco uero exarsi ad rescribendum tibi; hoc enim languore animi tui penetrasti mihi pectus et inrupisti in curas meas, ut dissimulare non possem, quantum me deus adiuuaret, mederi tibi, non ut de tuis quaestionibus enodandis explicandisque cogitarem, sed ut felicitatem tuam pendentem ex linguis hominum atque nutantem a tam infelici retinaculo abrumperem et cuidam sedi. omnino inconcussae stabilique religarem. tune, o Dioscore, nec Persium tuum respicis insultantem tibi contorto uersiculo sed plane puerile caput, si sensus adsit, idoneo colapho contundentem atque cohercentem: Scire tuum nihil est, nisi te scire hoc sciat alter? tot, ut superius dixi, legisti dialogos, tot philosophorum altercationibus cor inseruisti! dic mihi, quaeso, quis eorum finem actionum suarum constituerit in fama uulgi aut in lingua hominum uel bonorum atque sapientium. tu autem et, quod magis pudendum est, iam nauigaturus satis praeclare te in Africa profecisse testaris, cum aliam ob causam te oneri non esse adseris negotiosissimis et in alia longe distantia intentis episcopis, ut tibi exponant Ciceronem, nisi quia times homines procliues ad uituperandum, ne interrogatus ab eis, si non responderis, indoctus et hebes puteris! o rem dignam uigiliis et lucubrationibus episcoporum!

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
