# Epistulae 118.8

Augustine, Epistulae, Letter 118. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/118.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/118.8

Quapropter iam illud uideamus, cum te istarum rerum ignorantia nequaquam indoctum atque hebetem iudices sed ipsius potius ueritatis, ut, quisquis de his rebus scripsit uel scripserit, aut ea sint, quae iam certus tenes, aut, si falsa sunt, securus ignores neque de diuersitate cognoscenda sententiarum alienarum, quasi ne indoctus et hebes remaneas, inani sollicitudine macereris, — cum ergo haec ita sint, etiam. illud, si placet, uideamus, utrum aliorum falsa existimatio, qui sunt, ut scribis, ad uituperandum procliues, ita ut, si te ista ignorare persenserint, indoctum atque hebetem falso quidem sed tamen putent, sic te mouere debeat' ut etiam ab episcopis tibi haec exponi non incongruenter petas, quando quidem eo fine iam te ista cupere credimus, quo illis consulas ad persuadendam ueritatem uitamque eorum corrigendam, qui te, si in illis Ciceronis libris indoctum hebetemque putauerint, indignum habebunt, a quo aliquid utilis salubrisque scientiae sibi accipiendum esse arbitrentur.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
