Latin
Letter 118
Augustine, Epistulae 118.9
Unproofread scanNot analysed yet
Quod non ita est —mihi crede —,primum quia esse aliquos in illis terris, ubi inperitus minimeque acutus uideri times, qui te de istis quaestionibus quicquam interrogent, omnino non uideo, quando quidem hic, quo ad ea discenda uenisti, et Romae expertus es, quam neglegenter habeantur et ob hoc neque doceantur neque discantur; et in Africa usque adeo de his interrogatorem pateris neminem, ut nec te ipsum quis patiatur inuenias eaque inopia episcopis exponenda ea mittere cogaris, quasi uero isti episcopi, etiam si adulescentes eodem, quo tu raperis, animi ardore uel potius errore quasi aliquid magnum haec discere curarunt, usque ad canos episcopales et usque ad cathedras ecclesiasticas ea sibi in memoria durare paterentur aut, si ipsi uellent, non illa etiam de inuitorum cordibus curae maiores grauioresque secluderent aut, si aliqua ex eis in animis eorum nimia consuetudine remanerent, non etiam ipsa obliuione sepelire mallent recordata quam ineptia respondere quaesita, cum in ipsa etiam scholari leuitate et rhetoricis cathedris ita obmutuisse atque obtorpuisse uideantur, ut a Carthagine Hipponem, quo exponi possint, mittenda existimentur, ubi tam insolita atque omnino peregrina sunt, ut, si uellem respondendi cura inspicere aliquid uolens uidere, quo modo ad sententiam, quae mihi exponenda esset, desuper ueniatur aut ab ea deinceps quae contexeretur oratio, codicem prorsus inuenire non possem. illi autem Carthaginienses rhetores si huic tuo studio defuerunt, non modo a me non reprehenduntur, sed etiam adprobantur, si forte iam recolunt non Romanorum fororum sed Graecorum gymnasiorum ista solere esse certamina.' tu uero cum et in gymnasia cogitationem iniecisti et ea quoque ipsa inuenisti talibus rebus nuda atque frigida, ubi has curas tuas deponeres, Christianorum tibi basilica Hipponiensis occurrit, quia in ea nunc sedet episcopus, qui aliquando ista pueris uendidit. sed nec te uolo esse adhuc puerum et me iam esse puerilium rerum sicut non uenditorem ita nec largitorem decet. quae cum ita sint, id est cum duae tantae urbes Latinarum litterarum artifices, Roma atque Carthago, nec taedio tibi sint, ut a te ista perquirant, nec taedia tua curent, ut te ista perquirentem exaudiant, miror tantum, quantum dici non potest, uereri te, tam boni ingenii iuuenem, ne in Graecis atque orientalibus urbibus quemquam de his rebus molestum interrogatorem feras. facilius quippe corniculas in Africa audieris quam in illis partibus hoc genus uocis.