# Epistulae 119.3

Augustine, Epistulae, Letter 119. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/119.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/119.3

Ego si quidem in circumspecta admodum simplicitate audiens credensque dominum legum lumen esse de lumine, a sicut scriptum est: Bene nuntiate diem de die salutare eius et in Sapientia Salomonis: Candor est enim lucis aeternae, credebam deum, quod licet credere, ut dignum est, non ualebam, tamen esse inaestimabilis cuiusdam lucis infinitam magnitudinem, cuius nec qualitatem aestimare nec quantitatem metiri nec speciem fingere quamquam sublime cogitans mens humana sufficeret, tamen esse illud quiddam, quicquid est, cui adsit incomparabilis forma, adsit inaestimabilis pulchritudo, quam etiam carnalibus oculis saltem Christus aspiciat, cum ergo circa finem primi libri, sicut procul dubio meminisse dignaris, cupiens comprobare dominum legum Christum, id est hominem adsumptum ita diuinam potentiam possidere, ut materia carnis humanae, quam susceperat. permaneret, - cum in illis uisceribus nihil aliud quam infirmitatem perisse docuissem, illius mihi nodus quaestionis obiectus est: 'Si\\ inquit, 'homo ille, quem adsumpsit Christus, in deum uersus est, ergo localis esse non debuit; cur ergo post resurrectionem dixit: Noli me tangere; nondum enim ascendi ad patrem meum?'

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
