# Epistulae 119.4

Augustine, Epistulae, Letter 119. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/119.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/119.4

Ego igitur elaborans adprobare ubique esse Christum uir- 25 tute non corpore, diuinitate non carne de unitate dei et personarum trinitate huiusce modi uerba conscripsi: 'Deus', inquam, (unus est, personae tres sunt. deus indiscretus est, personae discretae sunt. deus intra omnia, trans omnia est, ultima includit, media implet, summa transcendit, ultra uniuersa et per uniuersa diffunditur; personae autem sibi constantes proprietate secernuntur, non confusione miscentur. deus ergo unus est et ubique est, quia et alius praeter illum non est et locus non est uacuus, ubi esse alius possit. plena sunt deo omnia et praeter deum nihil est. ipse est in patre, ipse in filio, ipse in spiritu sancto ac per hoc pater et filius et spiritus sanctus non plures dei, sed ipse unus deus est; et non est ipse pater, qui est filius, nec filius, qui spiritus sanctus. pater in filio est, filius in patre, in utroque spiritus sanctus, quia in tribus numero non ordine, id est personis non uirtute discretis unus atque indiuisibilis habitat deus. omnia, quae patris sunt, filii sunt et, quae filii sunt, patris sunt et, quae utriusque sunt, spiritus sancti sunt, quia non quasi aequalem sed eandem, id est unitam non separatam possident substantiam deitatis; et ideo uel maiestate uel aetate alter alterum non praecedit, quia diuidi, quod plenum est, non potest nec est in plenitudine aliquid, quod possit plenitudinem separare et maiorem uni minorem alteri facere portionem. in personis autem non ita est, quia patris persona non est filii nec filii persona eadem est spiritus sancti. una uirtus est, quam trina possidet uirtus, una substantia est, in qua tria sunt, quae subsistunt. pater ergo et filius et spiritus sanctus maiestate ubique sunt, quia unum sunt, personis tantum apud se sunt, quia tres sunt\\ et reliqua huius modi texens rem eo usque deduxi, ut praesentes quidem et ubique esse personas sed illa, quae supra caelos trans maria ultra inferos una atque eadem est, maiestate firmarem. ex quo intellegi debere monstrabam hominem, quem Christus adsumpsit, in deum quidem uersum susceptam non amisisse naturam, non tamen quasi quartam credi posse personam. s

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
