# Epistulae 120.10

Augustine, Epistulae, Letter 120. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/120.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/120.10

Proinde ista uisibilia permanentia ita credimus, ut, etiam si non demonstrentur, speremus ea nos quandoque uisuros nec ea conemur ratione intellectuque comprehendere, nisi ut ea, quia uisibilia sunt, ab inuisibilibus distinctius cogitemus, et, cum cogitatione, qualia sint, imaginamur, satis utique nouimus ea nobis nota non esse. nam et Antiochiam cogito incognitam sed non sicut Carthaginem cognitam; illam quippe uisionem cogitatio mea fingit, hanc recolit; nequaquam tamen dubito, siue quod de illa testibus multis siue quod de ista meis aspectibus credidi. iustitiam uero et sapientiam et quicquid eius modi est non aliter imaginamur, aliter contuemur, sed haec inuisibilia simplici mentis atque rationis intentione intellecta conspicimus sine ullis formis et molibus corporalibus, sine ullis liniamentis figurisque membrorum, sine ullis localibus siue finibus siue spatiis infinitis. ipsumque lumen, 6 quo cuncta ista discernimus, in quo nobis satis apparet, quid credamus incognitum, quid cognitum teneamus, quam formam corporis recordemur, quam cogitatione fingamus, quid corporis sensus adtingat, quid imaginetur animus simile corpori, quid certum et omnium corporum dissimillimum intellegentia contempletur, hoc ergo lumen, ubi haec cuncta diiudicantur, non utique sicut huius solis et cuiusque corporei luminis fulgor per localia spatia circumquaque diffunditur mentemque nostram quasi uisibili candore conlustrat, sed inuisibiliter et ineffabiliter et tamen intellegibiliter lucet tamque nobis' certum est, quam nobis effecit certa, quae secundum ipsum cuncta conspicimus.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
