Latin
Letter 120
Augustine, Epistulae 120.11
Unproofread scanNot analysed yet
Cum igitur tria sint rerum genera, quae uidentur, unum corporalium, sicut sunt caelum et terra et quicquid in eis corporeus sensus cernit et tangit, alterum simile corporalibus, sicut sunt ea, quae spiritu cogitata imaginamur siue recordata uel oblata quasi corpora contuemur, unde sunt etiam uisiones, quae uel in somnis uel in aliquo mentis excessu his quasi localibus quantitatibus ingeruntur, tertium ab utroque discretum, quod neque sit corpus neque habeat ullam similitudinem corporis, sicuti est sapientia, quae mente intellecta conspicitur et in cuius luce de his omnibus ueraciter iudicatur, in quo istorum genere credendum est esse istam, quam nosse nolumus, trinitatem? profecto aut in aliquo aut in nullo. si in aliquo, eo utique, quod est aliis duobus praestantius, sicut est sapientia. quod si donum eius in nobis est et minus est quam illa summa et incommutabilis, quae dei sapientia dicitur —puto, quod non debemus dono suo inferius cogitare donantem —si autem aliquis splendor eius in nobis est, quae nostra sapientia dicitur, quantumcumque eius per speculum etio in aenigmate capere possumus, oportet eam et ab omnibus corporibus et ab omnibus corporum similitudinibus secernamus.